[293] EPISTOLA XCIII.

Clarissimo Consultissimoque Viro

REMBERTO ACKEMA,

I.U. Doctori, Domino & Amico suo honorando.

Leram Frisiorum.

S.

Has literas inclusas, una cum adjunctis instrumentis, incontinenti quaeso ad Olderszum procurato. Isque nuncium salarium suum solvat. Facile animadvertes cur tibi illas inscripserim. Peregrinando lassus sum nihilque malim quam certam semel sedem constituere. Sed haereo ubi DOMINUS velit mihi suam voluntatem impartiri. Amen. In Suevia amicos invisi. Multumque eorum consuetudine ad dies aliquot recreatus sum. Crastino die ad Acidulam proficiscar in Lange Zwalbach. Cura Valetudinis meae absoluta ad nundinas ibo. Atque ibi deliberaturus sum an praestet me diutius hic manere an vero descendere. Si descendo nec Belgium adhuc placeat potius Duysburgum quam Coloniam commigrabo. Nuper Rheno hac transierunt Gascones. Hodie Zuitzeri. Circa Ursel & Konigstein conveniunt equites Casimiriani paulo post descensuri. Qualis eventus futurus sit DOMINUS novit. Miror nihil me a te literarum accipere. Bene Vale, Vir Amantissime, in Eo, qui nos dilexit CHRISTO DOMINO & DEO nostro. Uxori & liberis omnem a me salutem & amorem. Spirae IV. August. MDLXXXIII.

Tuus ex animo

A. A.

Ne omittas in nundinis ad me scribere & aliquid de bono famulo indices. Simul etiam tuum mihi de domicilio consilium impartias.